[75] EPISTOLA LXXV.

AESGHONI HOXVIER,

Fratri.

Franequeram.

S.P.

Scripsi deprecatricem epistolam ad avunculum nostrum M. IARICHIUM nomine Praesidentis nostri id quod ille precibus a nobis efflagitaverat. Sed quam ex animo scripserim, novit DEUS, & satis ostendit ea ipsa epistola. Ante inclinationem rebus nostris nihil ipso ejusque uxore erat truculentius, violentius & superbius; nunc detracta leonina vulpinam aut caninam potius blandimentis adsuent. Non dubito quin qua est istic constantia vestra nihil indignum vobis sitis decreturi. Comitiis proximis rogo huc venias cum uxore, aderit, non dubito, sororius noster cantaturus Io paean. Bene Vale Frater chariss. a me & uxore mea ipso die Catharinae. Has literas caela. Scis enim sub specie amicitiae multos tegere obtrectationis & delationis virulentiam & mihi cum illo cottidie est versandum.

Tuus frater chariss.

H. HOXVIER.